- NITEDULA
- NITEDULAinter animalia minima, memoratur Arnobie adv. Gent. l. 2. Non enim, si negemus muscas, scarabaeos et cimices, nitedulas, curculiones et tineas, omnipotentis esse Regis opus, sequciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque, dicamus. Aliter Nitela Servio, qui interpretatur murem agrestem, ad Georgle. l. 1. sicut Papias, animal fulgens instar ignis, quod Graece lamparis dicitur. Eius mentio apud Ciceronem quoque pro Sextio, ut ille ex vepretulis extracta nitedula Remp. conaretur armare etc. Vide et infra Nitor, it. Sciurus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.